reipus
Pretium emptionis viduæ matrimonii causa, in
Reippus, et in quo agitur de matrimonio viduæ. Wendelinus
iteratum matrimoniumvertit, aitque
iphus, idipsum esse quod
Efa, matrimonium, de qua voce egimus suo loco.
Reipus, ut recte animadvertit Schilterus, non est ipsum emtionis pretium, sed mulcta pretii non soluti, præter legem nuptiis celebratis. Alia fuit summa pretii emtionis, alia
Reipi. In primo matrimonio pretium emtionis erat solidus et denarius ; in secundo, tres solidi cum denario : pœna vero
Reipusdicta erat 62. solidorum cum semisse. Lex Salica tit. laudato § 2.
Si vero ista,quæ pro matrimonio cum vidua contrahendo § 1. statuuntur,
non fecerit, illi, cui Reipus debetur, bis mille quingentis denariis, qui faciunt solidos
cum dimidio, culpabilis judicetur. Sed unde nata vox ? Facile patescit, inquit idem Schilterus. In MS. Regio in inscriptione et indice rubricarum expresse dicitur
Reipusse, scilicet a
Reipsive
Raubet
Busse, Mulcta ob raptum, vel quasi ob raptum. Wendelino succinit Eccardus, non recte.