About

Menu

ripanare

RIPANARE
, Aucupari. Inquisitio adversus Episcopum Genev. ann. circiter 1217. apud Sponium tom. 2. Hist. Genev. pag. 417 : Willelmus Procurator S. Victoris Gebennensis, juratus...... rogatus de quinto articulo, dicit quod vidit eum Ripanare cum avibus, sed ipse non portabat aves. Ibidem pag. 411. legitur : Rogatus de quinto dicit....... quod aliquando vidit Episcopum cum aucupibus *** non tamen aves portantem aucupales.

Saved

Recent