About Report a problem

Menu

rondellum

RONDELLUM
, Tignum rotundum. Extenta jurium Comitis Sabaudiæ apud S. Symphorianum de Auzone ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98. col. 2 : Item unum fustum, quod vocatur Rondellum, quod ponitur in latere razelli, si sit de duobus teysis aut plus, debet sex denarios. Petri Azarii Chronicon apud Muratorium tom. 16. col. 351 : Aggressores videntes prædicta non valere, cœperunt ponere in civitate tapponum valde occultum pro ipso castro obtinendo et cavando ; et quamvis aliquando per contrariam cavaturam ipsis tapponatoribus male successisset, nihilominus castrum, seu domignonum, super Rondellis posuerunt, frustra contendentibus obsessis. Hoc est, nisi me fallo, cuniculum seu viam subterraneam usque ad castrum suffoderunt, ibique subter domignonum, id est, præcipuum propugnaculum, Rondella supposuerunt seu tigna et trabes, quæ ad breve tempus sustinerent muros suffossos ; tum etiam ramalia et sarmenta, quæ incensa, dejectis muris, aperirent aditum irrumpentibus. Hac enim interdum ratione, hocque fine cuniculos, seu meatus suos subterraneos suffodiebant antiqui, nitrato pulvere necdum in usu, ut post Vegetium lib. 4. cap. 24. docet Carolus de Aquino in Lexico Militari v. Cuniculus.
Hinc nostratibus Rondeau, vulgatius Rouleau, Cylindrus, quo glebæ confringuntur. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 57 : Thomas Godin ala en une piece de terre ou champ d'avoine..... pour icelle piece de terre rouiller à une grosse piece de bois, appellée Rondeau, pour casser les bloches, comme l'en a acoustumé de faire audit pays (Champagne). Apres laquelle piece ruillé, ledit Thomas Godin mist son dit roul sur une montagne pour icellui avaler tout droit à chaussée.... Icellui Godin destacha et laischa aler ledit roul, qui moult fort se devala.
RONDELLUM
, Circulus, orbiculus, Gallice un Rond, un cercle. Processus verbalis ann. 1447. de usu pallii concessi Episcopo Æduensi e Chartulario ejusdem Ecclesiæ : Scriptum in quodam parvo Rondello : Sanctus Petrus, Sanctus Paulus. Innocentius Papa Secundus.... scriptum infra quoddam Rondellum in medio alterius Rondelli existens, et sequitur : Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus, etc.
Comput. ann. 1428. ex Tabul. S. Petri Insul. : Pro una magna natta et quatuor Rondellis existentibus ante magnum altare, l. sol.
RONDELLUM
, Brevior ligni truncus, Gall. Bloc. Comput. ann. 1503. ex Tabul. S. Petri Insul. : Pro uno Rondello ad scindendum olus, viij. sol. Vide infra Rotondale.
RONDELLUM
, Ornamentum capitis a forma rotunda sic dictum, Gall. Bourrelet. Testam. Pabietæ de Crudacio ann. 1361. in Reg. 3. Armor. gener. pag. xj. : Item lego Morosæ uxori Bartholomei de Pratocomitali filii mei unum Rondellum meum cum perliis. Item lego Pabietæ filiæ meæ aliud Rondellum meum cum perliis.

Saved

Recent