About Report a problem

Menu

rythmus

RYTHMUS
. Monachus S. Audoeni Rotomag. in Historia Johannis Abrinc. ad calcem Gestorum Archepisc. Rotom. : Finitis itaque Kyrie eleyson cum duobus Rythmis, exacto Gloria in excelsis, quod incœptum ab Abbate Ricardo Sigiensi (Sagiensi) chorus celeberrime fuerat executus cum laudibus. Versiculos intelligo vocibus Kyrie eleyson intersertos, de quibus jam dictum est in Farsa 2. Tropos intelligit Johannes Prevotius in notis ad Johannem Abrincensem pag. 146. Quid autem sint Tropi in cantu, dicitur suo loco.

Saved

Recent