sacire
Et ipsam rem dum advivo pro vestro beneficio tenere, et usufructuare faciam, in ea ratione, ut aliubi ipsas res nec vendere, nec donare, nec alienare, nec ad alias casas Dei delegare, nec in naufragium ponere, nec ad proprium Sacire, nec hæredibus meis in alode derelinquere, pontificium habeam ad faciendum.Eadem verba habentur form. 30.
Alterius rem ad proprietatem Sacire,form. 150. quod Lex Bajwar. dixit,
sibi in patrimonium sociare. Ubi formulæ Parensales Bignonii cap. 20. 21. habent
ad proprium ponere. Saccire, inquit Salmasius ad Historiam Augustam dicebant veteres
Saisir, et infima latinitas
saisire. Videant igitur eruditi, an
Sacire, positum fuerit pro sociare ; an vero a
saccire, deducatur : denique an inde vox
saisireortum ducat.
Sazjan, Ponere.