About Report a problem

Menu

salcitiae

SALCITIAE
, Lucanicæ, Gall. Saucisses, Italis Salcizza. Papias : Tusceta, escæ regiæ, Salcitiæ vulgo. Joan. de Janua : Lucanica, genus cibi, ut dicunt, Salcitia. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Salsicia, Saucice. Vox vero haud multum abludit ab alia Latinis nota, insitia, sive isitia, de quibus copiose egit Apicius lib. 12. qui ea duplici modo fieri scribit ; ex variis nempe carnibus tritis et pipere commixtis, ut Athenæus quoque scribit ; vel ex piscibus diversis, sicut Alexander Trallianus docet ; de Isiciis agit etiam Macrobius lib. 7. Saturn. cap. 8. Vide Oct. Ferrarium in Salcizza.

Saved

Recent