salegare
De anno 1262. evacuata fuit civitas Mutinæ de omni letamine, et contratæ fuerunt englaratæ, et multi porticus Salegati.
Et quilibet teneatur Salegare a muro domus sue usque ad medium strate, sicut capit domus sua ;- et tom. II, pag. 446 :
Statuimus et ordinamus quod burgum palee strate sancti donati usque ad seralium sancti martini de apoxa debeat Salegari expensis vicinorum.
Et eo anno factum fuit forum seu mercatum Veronæ, et de quadrellis Salecatum, et de lapidibus domini Gulielmi de Zerlis.
Verum quod si forte præfatum castrum, non obstantibus hujusmodi, quemcumque reædificare aut reparare contingat, quod tunc nos cum domino Rege Boemiæ, ad sui destructionem sive acquisitionem decedere et Salegare efficaciter tenebimur et debemus.