scastlegi
scutum reliquisse, præcipuumfuisse
flagitium: idque obtinuisse apud Francos nostros, apud quos, inquit, Constitutio est
de armorum depositione, et iis, qui militiam declinantes, arma abjiciunt : arma autem quæcumque per
Scutumvulgo intelligi in legibus Francicis, quæ quidem vox est etiam Danis hodieque usitata : scuti positionem quippe
Schotlageseu
Schiotleggenuncupare, ex
Schioltet
Schilt, scutum, clypeus, et
legen, vel
leggen, et
neder-leggen, deponere. Capitul. Wormatiense ann. 829. cap. 13. et Additio IV. Capit. cap. 81. al. 114 :
Postquam Comes et pagenses de qualibet expeditione reversi fuerint, ex eo die super 40. noctes sit bannus recisus, quod lingua Theodisca Scastlegi, id est, armorum depositio vocatur.Eadem habentur in Edicto Pistensi cap. 33.
Scaftlegie codicibus, a Germ.
Scaft, Telum, et
legjan, Ponere. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 96. et tom. 6. col. 460.