About Report a problem

Menu

scenofacere

SCENOFACERE
, facere funes, ex Gr. σχοῖνος, funis, vox ibrida : Unde Scenofactor, funium factor, et ars scenofactoria. Unde in Actibus Apostolorum cap. 18. v. 3. legitur de Paulo, quod erat scenofactoriæ artis. Ita Ugutio : at aliter Græca versio habet : ἦσαν γὰρ σκηνοποιοὶ τὴν τέχνην. Ubi Erasmus : Erat autem ars illorum texere tabernacula. Ita etiam legit Arator lib. 2. Hist. Evangel. : .... Cujus se Paulus amico Contulit hospitio, sociam dignatus adire Artis amore domum, nam Scenifactor uterque Pollebant operis studiis, et dogmate Legis. Et infra : Nec vacat ars Pauli socio celebrata sub ipso Secreti virtute boni : tentoria quippe Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis. Ita editio Aldina ann. 1502. nam aliæ Scœnæfactor præferunt. Vide Lexic. Martinii.
Scenofactoria Ars
, Acu scilicet pingendi. Agnellus lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 57 : Istius (Petri) temporibus Galla Placidia Augusta multa dona in Ecclesia Ravennæ obtulit, et lucernam cum cereis,... una cum sua effigie Scenofactoriæ artis factam.

Saved

Recent