About
Menu

schinipus

SCHINIPUS
,
Schinippus
apud nostros Codices,
Scinippus
apud Codicem Ferrariensem ann. 1268, minime vero Scimpus, ut adnotavit Muratorius, quem secutus est D. Du Cange, qui sub voce
Scimpus
ait : Inter arma vetita recensetur in Stat. Ferr. ann. 1268. Cum hæc vox tum in nostris Codicibus, tum in Ferrariensi inter cultrorum genera occurrat, magis ad hanc adjudicationem delabimur, quam ad aliam. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 270 : Arma vetita intelligimus cultellum inpuntatum de ferire, vel Schinipum, (Schinippum codd. '60, '62) falçonem, cultellaçum, penatos, etc. ; - et tom. 1. pag. 274 : Statuimus quod homines comitatus bon. vel districtus non portent lanceas, vel falçones, neque Schinipum, seu cultellum acutum, nec alia arma vetita. Fr.

Saved

Recent