schitono
Scutarius Regis, in veteribus Chartis Dalmaticis apud Joann. Lucium in Hist. Dalmat. pag. 96. 99. 100. qui in aliis Crescimiri Regis Croatiæ et Dalmat. ann. 1067.
Scutobajulusdicitur, apud eumdem pag. 77. Idem igitur qui Longobardis
Schilpor, quæ vox Armigerum perinde sonat, ut auctor est Paulus Warnefridus lib. 2. de Gestis Longobard. cap. 28. unde constat utramque ejusdem esse orignis, nempe Saxonicæ. Nam scild, scutum sonat, scildenave, scuti minister,
Scilpor, scuti puer :
Porquippe Longobardis, est
puer, famulus. Vide Gryphiandrum de Weichbildis Saxonicis cap. 67.