About
Menu

scopaticum

SCOPATICUM
, Tributi species. Charta Willelmi Comitis Pictavensis apud Beslium pag. 269 : Cellarium etiam, quod nostris usibus serviebat, sancto Hilario reddimus, ut Canonici ibidem ministerialem constituant, qui neque Scopaticum accipiat, nec injustas mensuras habeat, neque annonas permutare præsumat. Vide Escubiera.
Ubi Scopaticum videtur illud esse quod ex mensuris supereffluit, vel ex ventilatione remanet, atque una cum aliis purgamentis a scopario verritur ipsique ea ratione competit. Escouvers dicuntur ejusmodi purgamenta in Charta ann. 1408. ex Cod. Colbert. 2591 : Item les Escouvers et pailles des dismes que ont en ladite terre l'Abbé et Convent de saint Ouen de Rouen. Idem perinde quod alibi Hauton vocant. Vide Hauto. Neque alia notione accipiendam existimo vocem.

Saved

Recent