sequipes
Unde ego Sequipedes vestros dirigere studebo meos missos ad eumdem vestrumIn S. Zacharia pag. 77 :Regem, etc.
Egressus de Ravennatium urbe, in finibus Longobardorum ingressus, Sequipes factus est suis Missis.Et pag. 86 :
Conjungens vero Christianissimus Pipinus Francorum Rex, Sequipes etiam ejus et antefatus beatissimus Papa factus usque ad muros civitatis Papiæ utrique pervenerunt.
Conjungens vero Beneventanorum princeps Grimoald, Sequipes etiam ejus antefatus Radelchis, etc.Guido in Prologo ad Discipl. Farf. :
Pater vero Hugo, Sequipeda ejus effectus in regali cœnobio, etc.
Canis sequipeda, apud Joan. Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 13. Vide eumdem lib. 3. cap. 6.
Ut per angustam viam eorumdem Sanctorum valeamus Sequipedes esse.Habetur rursum ibidem cap. 1. et 7. Diurnus Romanus cap. 2. tit. 9 :
Ut vere eorum discipulus et Sequipeda.Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bitur. cap. 6 :
Addebat etiam Beati Sequipeda, etc.
Cujus religionis dum quondam beatissimum Æmilianum Sequipedam verissime reperiret, etc.