skella
Schilla.
Esquilo, Esquileto, Esquilou, tintinnabulum, quod mulorum collis appenditur, etiamnum appellant. Lex Salica tit. 29. § 3 :
Si quisUbi editio HeroldiSkellam de caballis furaverit, etc.
tintinnumhabet. Charta ann. 1123. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 170 :
Skella vero, quæ a Monachis fracta est, ejusdem ponderis et quantitatis in eodem loco infra claustrum Canonicæ restituatur et ponatur.
Cum appropinquaverit tempus horæ tertiæ, pulsetur a Secretario modice signum minimum, quamVide eumdem pag. 265. 268. 273.Skillam vocant.
Campanam grossam de credentia, et Schelam militum ad aquitandum fieri fecerunt.
Et inde pallium unum, et casulam unam, et Schillam unam, et librum unum abstulit.Tabularium S. Remigii Remensis :
Turibulum æreum 1. signum ferreum 1. Schillam de metallo 1.
Ferentes secum exinde Schillam ferream.Adde Statuta Placent. fol. 107. v°.
Part. 2. cant. 7 :Ch'el suon non d'altra Squilla, Ma di sospir mi fa destar sovente.
E non sono poi Squilla, Ov'io sia in qualche villa, Che non l'udissi.
Aries, apud Michaelemsquillatus
del Molinoin Repertorio.
Puer defecerat Esquillam pulsando.Fori oscæ ann. 1247 :
Quicunque furatus fuerit Esquilatum arietem ducentem oves, post probationem legitimam debet ponere manum intus Esquillam arietis supradicti, etc.
Esquelle, eodem intellectu, in Stat. filassior. Rotomag. ann. 1390.
Escalette, in Calend. Joan. Molineti.
Schella, Wachtero, a Teutonico
Schall, sonus ; et
Schellen, Schallen, Gellen, Hallen, sonare, ejusdem originis atque
Sumpta in manibus chorda pro excitandis fratribus Scillam pulsantem.Warmannus in Vita S. Pirminii cap. 23 :
Ibi quoddam pendebat vas fusile, mediocris scilicet ponderis, vulgaris hoc usus Scillam nominat, quod miræ sonoritatis dulcedine audientium sensus afficiebat.Charta Eccardi Comitis Augustodun. apud Perardum :
Thuribulum minore, Scilla, candelabro aureo 1. etc.Vitæ Abbatum S. Albani :
Tacta nola, cui Muta vel Scilla est nomen.Scillam in refectorio pulsari solitam habemus in Udalrico lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 12 :
Pro cymbalo percutitur tabula, et in refectorio pro Scilla.Et lib. 3. cap. 21. eam
pendere in extremitate refectoriiait. Petrus Venerabilis lib. 1. de Miraculis cap. 13 :
Quando namque hoc agebatur, fratrum Conventus in refectorio ex consuetudine hora cœnandi recedebat, qua expleta, a Priore secundum morem, uno ictu Scilla percussa est.Idem in Statutis Cluniac. cap. 25. ait,
Scillam in sublimi infirmariæ locopositam, qua fratres, in infirmaria dormientes, excitarentur. Adde Durandum libr. 1. Ration. cap. 4. n. 11. Sed et aliis in locis et occasionibus usus
scillæobtinuit, ut observare est ex eodem Udalrico lib. 1. cap. 11. 12. 14. 15. et alibi, et Bernardo in Consuetud. Cluniac. MSS. non uno loco.
Scilla: unde
ad Scillam sederedicebatur, qui ad mensam Abbatis vel Prioris sedebat. Litteræ Petri Abbat. Cluniac. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 410 :
Ipse vero domnus Natalis, ejusque successores in locis nostris capitulum tenebit, in refectorio ad Scillam sedebit, post obitum suum in Cluniaco tricenarium habebit.
Primitus si quidem quam signum horis nocturnis pulsetur, in Fratrum dormitorio Squillam tangere jussit, ut prius Monachorum congregatio orationibus fulti propria residerent per loca.Breve vasorum Ecclesiasticor.
In horologio, quo terminantur horæ, duæ partes Squillæ suspensæ.
Abbas Crassensis suis expensis propriis tenetur facere...... campanas et Squillas.Vide Insquilla.
Finita Missa de Beatissima, abbas vel prior debet pulsare Stilam quæ vocatur Stila colloquii, et debent convenire in medio capituli, etc.
Scila, ut
Scilla, pro
Stilla.
Ac de meo jure in ejus jus in perpetuum transfero cameram scilicet meam, quæ est prope ipsam ecclesiam, et totum illud quod pertinet ad ipsam cameram, et porticum qui est ante cameram, sicut determinatum est a pilari usque ad parietem Stilæ, etc.Ubi forte
Stilaest Aquæductus. Vide Stillariæ.
Skella. Statuta Ord. S. August. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 359 :
Non moveant de loco, quousque prælatus incipiat Stillam pulsare.Leg. videtur
Scilla.
Trunculos, quibus vulgo ludimus, et quos
Quillesvocamus, a
Squillisnomen accepisse, quod earum formam referant, ima parte, qua humo hærent, latiores, superiori minutiores, et in acumen desinentes.
Kegil, Clavus.