About Report a problem

Menu

soga

SOGA
, Restis. Gloss. Soga, funis. Vox Italis et Hispanis etiam in usu. Lex Longobardorum lib. 1. tit. 25. § 33. Roth. 296. : Si quis Sogas furatus fuerit de bove junctorio, componat sol. 6. Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 61 : Culcitram unam, mantilia 4. Sogam carralem de corio, ferrum caldararium. Chronic. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9. col. 821 : Campana communis, quæ erat adhuc in platea communis super uno ædificio ligneo, dum sonaretur ad Sogam, fracta fuit. Dantes in Infern. cant. 31. Cercati al collo, et troverai la Soga. Vide Oct. Ferrarium in Soga.
Soga
. Tabularium sancti Mauricii Agaunensis apud Guichenonum in Probat. Hist. Sabaud. pag. 4 : De quarto terra S. Mauricii habet Sogas 5. una quæque Soga habet pedes 100. Ubi Soga, est funis, funiculus, agri modus, quomodo Persæ σχοῖνον, mensuram terræ stadiorum 60. vocabant, ut auctor est Herodotus. Hero περὶ ὀνομάτων στερεαμετρικῶν, sub finem : Εἰσὶ δὲ καὶ ἕτερα μέτρα ἐπινεονημένα τισὶ τάδε· πᾶσσον, ἄκαινα, πλέτρον, ἰούγερον, στάδιον, μίλιον, σχοῖνος, σχοῖνος Περσική, καὶ σχοῖνος Ἑλληνική. Sed et Sogæ vocem videtur hac notione agnovisse idem Hero : Το σωκάριον τῆς σπορίμου γῆς ί. ὀργυίας ὀφείλει ἐχειν, τοῦ δὲ λιβάδου ίβ.

Saved

Recent