spadare
~atus vel eunuchizatus,belisnod
Si quis admissarium alienum sine consensu domini sui Spadaverit, etc.Vide Spassare et Spadonare.
Caballus spadatus, in Lege Salica eodem tit. 40. § 3. et in Capitul. 3. ann. 813. cap. 24. Cujusmodi sunt ii, quos
Ungresdicimus, quod ex Pannonia seu Ungaria plurimi in alias Provincias adducantur. Ammianus lib. 17. de Quadis ac Sarmatis :
Equorum plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
spadato. Vita Caroli IV. Imper. :
Valentemque Spadonem Carolo ante portam civitatis transmisit.Ubi Freherus equum spadicei coloris perperam interpretatur. Albertinus Mussatus de Gestis Italicor. lib. 11 :
Albertus Argentinensis pag. 120 :Sic canis ut primum campis exire maniplum Providus aspexit, subito Spadone citato Prosiluit volitans una comitante cohorte.
Cum paucis Spadonibus cursu velocissimo properavit ad Rhenum.Idem pag. 136 :
Post quem idem filius Spadonem more garçonis equitabat.Utitur et pag. 143.
Legavit........ duos Spadones, quos secum de civitate Pragensi duxit ad partes, quorum unus griseus et alter ruffus.
SpadareCelticæ, vel Germanicæ originis esse scribit Eccardus in Notis ad Pactum Leg. Sal. pag. 76. ab inusitato scilicet verbo
Spahen, quod findere, secare sonat : cujus etiamnum exstant plurima derivata.