About

Menu

stastaritus

STASTARITUS
, In sequestro vel sub custodia positus. Pactum inter Pisan. et Arelat. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 397 : Si vero autem dubitetur utrum ille, cui dampnum illatum fuerit, si de civitate Pisana,... et hoc non probaverit, faciemus omnia supradicta infra quadraginta dies, postquam de hoc litteras sigillo Pisanæ civitatis a communi Pisano missas habuerimus, et quominus habeant fraudem non committemus  ; et tunc res, quas invenerimus, retinebimus Stastaritos usque ad tres menses. Vide infra Stagimentum.

Saved

Recent