tapetum
Quo mortuo, prædicti filii ejus Guicherius atque Rodulfus portaverunt eum tumulandum ad Majus monasterium, et in redemptionem unius Tapeti, quod patri mortuo superpositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi apud villam Gumbergenam.