tartaron
Peregrinis vero et humili populo cujusdam generis monetam, quam vocant Tartaron, ad sustentationem vitæ sæpius idem Imperator mittebat.Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 4 :
Jussit Imperator de auro suo et argento atque palliis proceribus nostris dari, et peditibus quoque fecit de nummis suis æneis, quos vocant Tartarones.Ordericus Vital. lib. 10 :
Imperator autem plurimas naves Tartaronibus onustas misit.Occurrit iterum apud eumdem pag. seq. et apud Albertum Aquensem lib. 1. cap. 16. lib. 2. cap. 16. Dicta videtur quasi quadrans assis, aut alterius monetæ. Vide Dissertationem nostram de Imperatorum Constantinopolitanorum nummis
Tartarones quippe quadratos ex cupro nummos Thraces vocitant, colligitur
Tartarones: quod improbat Sigismundus
Liebein sua Gotha Nummaria Amstelodami edita ann. 1730. pag. 102. ubi delineandum curavit
Tartaronemrotundum, non quadratum, cum hac inscriptione TE-TAPTEPON. Alia notione occurrit in
Tartarinus.
Tartenuncupabatur. Lit. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 165 :
Gros Tournoys, viez compaignons, Tartes, exterlins, volans, et toutes monnoyes deffendues.Ubi pro
Volans, leg.
Vaillans, ex Stat. ann. 1358. ibid. pag. 222. art. 2 :
Compaignons, Tartes, vaillans, ou autres monnoyes que des nostres.