th
mortem significare. Et cap. 23. annotat, in breviculis, quibus nomina militum continebantur,
ad uniuscujusque defuncti nomen apponi. Ruffinus lib. 2. Invectiv. in S. Hieronymum :
Quod tale esset, quale si quis accepto breviculo, in quo militum nomina continentur, nitatur inspicere, quanti in bello ceciderint, et requirens, qui inspicere missus est propriam notam, verbi causa, ut dici soletPaulus Diaconus in Notis :Θ ad uniuscujusque defuncti nomen ascribat, et propria rursus nota superstitem signet, etc.
Vetus interpres Juvenalis Sat. 4 :Θ nomini milites appositum,ipsum obiisse demonstrat.
Judices literam Theta apponunt ad eorum nomina, quos supplicio afficiunt. MeritoΘῆτα ἀπὸ τοῦ θανάτου , eo quod quasi habeat telum suum, ideoque triste intelligitur, vel mortis signum. Unde quidam ait :
In Ecclesia S. Paulini Trevir. exstant monumenta Bertholdi et Ruotgeri Archiepiscoporum, cum his inscriptionibus :O multum ante alias infelix litera Theta.
apud Brower. lib. 9. et 10. Annal. Trevir. Vide Camillum Peregrin. in Not. ad Anonymum Casin. sub ann. 1014. eumdem Brower. in Antiq. Fuld. pag. 129. 153. 169. 177. 323. 324. ubi eadem nota in variis sepulcris exarata legitur. Habetur etiam in Inscript. Gruterianis pag. 567. 6.Θ . Bertolfus Trevir. Archiepiscopus IV. Id. Febr. VI. Kal. Feb.Θ . Ruotgerus Trevir, Archiep.
Audi versiculum perlecta pace sequentem, Nolentes chartæ credere Theta trahit.
In loco proprii nominis, quod vel ex toto, vel ex parte nullatenus legi potuit, appositum est Theta.