About

Menu

thenca

THENCA
. Pactus Legis Salicæ tit. 11. § 8 : In alio pacto dicit, de ipsis Malb. Thenca texata is mala texaca, amba texaca, amba othonia, præcia hæc sol. in summa 85. qui faciunt denar. 3200. culpabilis judicetur, etc. Ubi Wendelinus : Malbergo Thenca texeca, est ipsa contentio, quæ disceptatur ac ventilatur super furto texagæ. Thenca vero proprie est Dinghe, lis, disceptatio, unde Dinghen, litigare, etc.
Legitur § 1 : Theutha texaca, § 2. Theu texaca, § 6 : Theuca texara. Hæc emendat Eccardus censetque legendum esse Theu, maracha, texaca, quibus redduntur hæc verba legis : Servum aut ancillam, caballum aut jumentum furaverit. Theu ancillam, maracha equum, texaca furtum significat eodem vade Eccardo : quem, si plura cupis, consule.

Saved

Recent