About

Menu

thoracida

THORACIDA
, Imago pectore tenus : προτομή, Gall. Buste. Trebellius Pollio in Claudio : Expressa Thorace vultus imago. Glossæ MSS. : Toracida, imago sculpta pectoralis, i. usque ad pectus, in auro, vel in quolibet, a thorace quod est pectus. Adamnanus lib. 3. de Locis sanctis, cap. 4. de statua marmorea. S. Georgii divinitus emollita : Hinc itaque manifeste ostenditur, quantæ et qualis fuerit honorificentiæ apud Deum Georgius, inter tormenta, cujus Thoracidam, in re natura impenetrabili, penetrabilem potentia fecit. Et cap. 5 : S. Mariæ matris Domini Thoracidam habet. Versus in Althelmum, in libro Epistolarum S. Bonifacii Archiep. Moguntini Epist. 69 : Nec non adhuc munusculum Quidam addunt pulcherrimum Thoracidos, tuentibus Retorquentes luminibus Imagines auriferis Christi Matris capitibus. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 8 : In gestis Silvestri Papæ legitur Constantinum Imperatorem per Thoracidas Apostolorum, quos ipsos in visione viderat, cognovisse. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 2. ait, Græcos imagines pinxisse solum ab umbilico supra, et non inferius. Vide Scutum, Surtaria.
Græci recentiores vocem στηθάριον, eadem notione usurparunt. Chronicon Alexandr. : Αὐτῷ τῷ ἔτει ἀφιερώθησαν στηθάρια γ᾽. ἐν τῷ συγκλήτῳ, Ὁνωρίου καὶ Θεοδοσίου Αὐγούστων, καὶ Πουλχερίας Αὐγούστης ἀπὸ Αὐρηλιανοῦ δὶς ἐπάρχου τῶν ἱερῶν πραιτωρίων. Idem in Justiniano : Ἔχων ἀντὶ πορφύρου χρυσὸν βασιλικὸν ταῦλιν, ἐν ᾧ ὑπῆρχεν ἐν μέσῳ στηθάριν ἀληθεῖδιν μικρὸν τοῦ βασιλικοῦ χαρακτῆρος Ἰουστίνου.

Saved

Recent