thuribulum
thūribulum, thūricremum, s. tūribulum, turicremum.
Vaissiau à encens, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS.
Dudo lib. 2. de Morib. Normann. pag. 153 :Hic quoque Thuribulum capitellis undique cinctum, Pendit de summo fumosa foramina pandens, De quibus ambrosia spirabunt thura Sabæa, Quando Sacerdotes Missas offerre jubentur.
Thuribulaque inauditæ amplitudinis et pretii auro confecta delegavit.Leo
Thuribulum argenteum inauratum, etc.Occurrit passim. Sed audiendus interim Joan. de Janua :
Thuribulum, a thus, et bolus, componitur, vel quod ibi thus, mordetur et crematur : vel quod thuris bolos, i. morsellos cremat.Ita nugantur recentioris ætatis Grammatici.
Thuribulisignificatione loquitur :
Portatur et Thuribulum, quod Christi corpus significat, sicut scriptum est in eadem Apocalypsi :Alius Angelus venit, et stetit ante altare habens Thuribulum aureum.
Quod sic expositum est. In conspectu scilicet apparuit Ecclesiæ, factus ipse Thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit, et propitius factus est mundo.
(thūribulum) see turibulum.