About
Menu

tota

TOTA
, Idem quod Tolta. Meminit Salvaingus in Tract. de Jurib. dominic. cap. 40. prædiorum concessorum in emphyteusin ad Totam et talliam, et misericordiam domini. Vide Tolta.
Tota
. Charta ann. 1155. apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 127 : Justitias, albergas, Totas, questas, sive aliquas alias injustas exactiones, etc. Charta ann. 1232. in Regesto Comitum Tolosæ Cameræ Comput. Paris. f. 103 : Terras cultas et incultas, nemora et bartas, prata et pascua, census, usus, quarta, quinta, decima, et agrarias et primicias, oblias, et dominationes, Totas, toltas, escaducas, et successiones, etc. Alia ann. 1234. f. 102 : Oblias et dominationes, Totas, questas, et albergas, et toltas, adempriva et successiones, etc. Ubi nescio an Tota aliud sit a Tolta, quod ibidem apponitur ; nam et Tote pro exactione dicitur. Charta Libertatum villæ Perusiensis ann. 1260. apud Thomasserium : Li Sires ne la Dame de la Perose...... ne haut en la vitae herbegage, ne Tote, ne taille, ne queste, etc.
TOTA
, Vestis species qua totum corpus involvitur. Callia Chr. novæ edit. tom. 4. col. 1151 : Dedit Conventui Celsiniac. capucia forrata atque Totas, quibus tunc temporis valde indigebant. Nisi forte legendum sit Tocas vel Toxas. Vide Toca 2. Togua et Toxa.

Saved

Recent