tremaclum
Si quis statuam, aut Tremaclum aut vertuolum
vertivolumBaluzio
de flumine furaverit, etc. Ubi
tremaclumGoldastus Germanicum
Tremmelinterpretatur, quod gyretur, inquit, ad aquam aliquo transferendam : Bignonio vero et Wendelino, est rete bene contextum maculis, quod Normanni,
Trilicesdicunt Latini. At § 28. de furto
retis ad anguillas capiendas de flumine, jam egit. Deinde
statuam, hoc loco, pro
contoaccipi supra observatum : unde
TremmelGoldasti, seu sparum, conto accedit.
Tremagotum.
Tremaculum, in Codice Estensi apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 288 :
Si quis statuam (id est, retias) aut Tremaculum, etc.Ubi notat vir doctus : Retis genus, nunc Tuscis
Tremaglio, Lombardis
Tramacchio. Vide supra Tramallum.