About

Menu

trocta

TROCTA
, Piscis fluviaticus notissimus, nostris Truite, vel, ut alii efferunt, Troite, Italis Truta. Ceremoniale Ambrosianum apud Puricell. in Monument. Basilicæ Ambrosianæ pag. 98 : Et ibi Pontifex tribuit Abbati magnum ramum palmarum, et honorabilem Troctam. De trocta vide etiam Vinetum in Ausonii Idyllia pag. 250. et infra Troita.
Aliud est genus Troctæ, de quo S. Ambr. libr. 3. Hex. cap. 3 : Alii ova generant, ut ii quos Troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Hinc emendandus est Papias, qui scribit : Tructa piscis est varius, qui alvo generat et aquis committit fovendo. Æliano τρώκτης est Amia, piscis marinus. Vide Trutta, Martinium in Trocta, et Hofmannum in Trutta.
TROCTA
. Glossæ Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 679. col. 2 : Quid sit Troctas et porcellos ignoramus : scio tamen bene, quod Troctæ non sunt pisces. An non sus femina ? Vide mox Troga.

Saved

Recent