About
Menu

valuus

VALUUS
, Aquæ ductus, per quem decurrit, vel janua, vel modici muri ante portam. Papias. De priori significatu nihil succurrit, alter valvam seu fores videtur spectare ; tertius Valvartum, seu nostrum Boulevart ; de qua voce supra.
VALUUS
, Fortis, strenuus. Diarium belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 147 : Communitas tamen Pragensis vi Valua juxta domum Ducis Saxoniæ expugnata, non tamen sine suorum damno, civitatem parvæ partis ingreditur, etc. Vide Valorosus.
VALUUS
, Villosus, Gall. Velu. Locus est in Bigera. Vide ibi.

Saved

Recent