About

Menu

vltroneitas

VLTRONEITAS
, Facultas faciendi, quod quis vult. Walbertus de patrocinio S. Rictrudis n. 41 : Quoniam, ni fallor, Ultroneitati liberi arbitrii, primo concessæ parenti, non legitime resisto. Epist. Gunzonis ad Augienses fratres ann. 960. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 295 : Ergo Ultroneitate arbitrii sibi concessa abutentes aut inrationabilibus animalibus comparantur, aut in nihilum rediguntur, quorum exitus unus est.

Saved

Recent