About

Menu

vrbor

VRBOR
Charta Conradi Episc. Ratisbon. ann. 1224. in Metropoli Salisburg. tom. 1. pag. 237. et apud Tolner. inter Probat. Hist. Palat. pag. 148 : Excepimus illam (advocatiam) Duci recompensaturi per feudum, quod vacare ceperit ad æstimationem 20. librarum, quarum 10. sint absoluti redditus, quod vulgo sonat Urbor. Charta Ottonis Ducis Meraniæ ann. 1231. ex Schedis Mabill. : Cæterum quia privilegium ecclesiasticæ libertatis, immunitatem videlicet ecclesiæ violari, et in possessiones familiares quæ Urbor vulgo dicuntur, etc. Gloss. Teuton. Schilteri : Urber, orbore, reditus, ususfructus, Belgis orboir. Vide Uroma. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 175. Schmeller. Glossar. Bavar. tom. 1. pag. 184. Haltaus. Glossar. German. col. 1997. sqq.

Saved

Recent