About
Menu

vtfangethef

VTFANGETHEF
, Bractono lib. 3. tract. 2. cap. 35. dicitur latro extraneus, veniens aliunde de terra aliena, et qui captus fuit in terra ipsius, qui tales habet libertates. Ita etiam Fleta lib. 1. cap. 47. § 5. Proprie autem ita appellatur jus cognoscendi et judicandi de ejusmodi furibus, quod qui habet, dicitur habere Utfangetef. Vide eumdem Bracton. eod. lib. cap. 8. § 4. Charta Joannis Regis Angliæ ex Monastico Anglic. tom. 1. pag. 310 : Concedimus etiam eis, quod ipsi Abbas et Prior et Monachi habeant libertatem curiæ suæ de omnibus tenementis suis cum soka et saka, et tholl, et theam, et infangentef, et Utfangentef. Utfangentef, scribitur in tom. 2. pag. 827. Adde Brittonum in Legib. Angl. pag. 90. v. Utfangenetheof.

Saved

Recent