About Report a problem

Menu

wandangiae

WANDANGIAE
, vel
Vendangiæ
, Perones seu indumenti genus tibias et pedes operiens. Rainardus Abbas Cisterc. in Institutis Cisterc. dist. 1. cap. 85 : Directi in viam, si voluerint, Wandangias ad devitandum lutum, sive ad expellendum frigus habere licet eis. Idem dist. 9. cap. 8 : Wandangiæ, quibus in via utimur, de panno fiant. Definitiones ejusdem Ordinis dist. 9. cap. 3 : In sotularibus quoque, Vendagiis, fibulis, sellis equorum, staphis, omnis superfluitas et notabilis curiositas evitetur. Vide Gamacha.
Wandegiæ
, Eadem notione, in Statutis ejusd. Ordin. ann. 1195. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1285 : Pedules de corio omnibus omnino interdicuntur, et de Wandegiis sententia scripta teneatur.
Vandagia
, in aliis Statutis ann. 1258. ibib. col. 1411 : Inhibetur auctoritate capituli generalis universis Ordinis nostri personis, ne sine corrigiis Vandagia sive sotulares portare præsumant.

Saved

Recent