wapentachium
Comitatusseu
Hundredus. Leges Edwardi Confessoris cap. 32 :
Quod Angli vocant Hundredum, supradicti ComitatusAd Edwardo(qui ultra vocant Wapentachium : et non sine causa. Cum quis enim accipiebat præfecturam Wapentachii, die statuto in loco, ubi consueverant congregari, omnes majores natu contra eum conveniebant, et descendente eo de equo suo, omnes assurgebant ei. Ipse vero erecta lancea sua ab omnibus secundum morem fœdus accipiebat. Omnes enim quotquot venissent, cum lanceis suis ipsius hastam tangebant, et ita se confirmabant per contactum armorum, pace palam concessa. Anglice enim arma vocantur Wæpnu, et Taccare, confirmare : quasi armorum confirmatio, vel ut magis expresse secundum linguam Anglicanam dicamus, Wapentac, armorum tactus est : Wæpnu enim arma sonat, tac, tactus est. Quamobrem potest cognosci, quod hac de causa totus ille conventus dicitur Wapentac, eo quod per tactum armorum suorum ad invicem confœderati sunt.Watlingstretesunt, scil. Eboracensis, Lincolniensis, Nottinghamensis, Leicestrensis, Northamptonensis, etc.)
Reperti sunt autem Bernardo inquirente trecenti viri parati cum Willelmo præliari et mori : qui unanimes ante illum venerunt, judiciumqueScribit Janus Dolmerus ad cap. 1. Juris antiqui Aulici Norvegici, in Chronico Norvegico,(malo fœderis, fideique, et adjutorium more Danorum facientes, tela mutuæ voluntatis pacto una concusserunt. Cætera gens armis frigida recessit ad præsidium urbis celeri fuga.indicium)
Baaptnetach, armorum applausum vel percussionem appellari, quæ fieri solebat cum strepitu armorum, quando incolæ in foro armis percutiebantur, quo facto indicabatur, vere se leges illas in æternum ratas habere, aut illico factum comprobare quod tunc in foro decernebatur, præsertim de Regibus eligendis, aut aliis ejusmodi causis.
Wapentachiioriginem paulo aliter refert Bromptonus, quo loco ait
Schiram, Hundredum, et
Wapentakeidem sonare. Tum addit :
Wapentake Anglice, idem est, quod arma capere : eo quod in primo adventu novi domini solebant tenentes pro homagio reddere arma sua.Infra :
Wapentake et Hundredus idem sunt, quia procinctus centum villarum in adventu novi domini solebat reddere arma sua.
Wapentac, estre quitte de feuté a hundret.Litteræ Henrici Reg. Angl. ex Chartophyl. Reg. Regesto 92. Ch. 58 :
Liberas et quietas de syre et hundred, et placitis et querelis, et de murdrum et Wapentac, etc.
Wapentagium, apud Rogerum Hovedenum pag. 607.
Madoxin Formul. Anglic. pag. 147 :
Et omnia castra, maneria, Wapentagia, membra, hameletta, etc.Adde Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 389.
Si Wapentachium Episcopi Lincolniensis de Niwercha defendit se versus me pro dimidio Wapentachio : tunc præcipio, quod non summoneatis inde ad placita mea et Comitatus, nisi solummodo duos homines, etc.