warengangi
Qui non morantur in loco, seu, qui continuo huc et illuc discurrunt : ex Germanico
Vargis, de quibus supra egimus, vocem deductam Rotharis Rex in Edicto
Omnes Warengangi, qui de exteris finibus in regni nostri finibus advenerint, seque sub scuto potestatis nostræ subdiderint, legibus nostris Longobardorum vivere debeant, nisi legem aliam a pietate nostra meruerint.
Gargangieditum apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 48. col. 1.
Waregang, Herold. tit. 111.
De Wareguangis, nobilibus, mediocribus et rusticis hominibus, qui usque nunc in terra vestra fugiti sunt, habeatis eos.
Waregnangi, apud laudatum Murator. tom. 2. pag. 261. col. 1.
Garagangi, advenæ qui de exteris finibus in regni finibus adveniunt.
Si quis Wargengum occiderit, solidos 600. in dominico componat.