wehadinc
Et si alia probatio nusquam inveniri dignoscitur, nec utriusque invasionem compensare voluerint, tunc spondeant invicem Wehadinc, quod dicimus, et in campiones non sortiantur ; sed cui Deus dederit fortiam et victoriam, ad ipsius partem designata pars, ut quæritur, pertinent.Ubi Herold.
Weladinc. Decretum Tassilonis de Legibus popularib. cap. 5 :
De pugna duorum, quod Weadinc vocatur, etc.Loccenius lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 8. vocem hanc deducit a
Wehen, Weihen, sacrare, vel consecrare, quod ejusmodi sponsio quasi sacra haberetur. Spelmannus vero
Wehadinc, ait esse Saxonibus, pignoris depositionem vel præstationem, ex wead,
pignus; ita ut fuerit quod nostri appellant
gagium duelli, seu sponsio ineundi duelli,
Wehahincesse sacram sponsionem singularem cum aliquo certamine ; ex
Weha, vel
Weihe, Belgis
Wie, sacer, et
Ding, sponsio, contractus.