weregeltef
est latro, qui redimi potest ; wera enim(inquit) idem est in Saxonis lingua, vel pretium vitæ hominis appretiatum.
latro, qui redimi potest, sit is, cujus vita, pretio, pro capitis sui æstimati ratione, persoluto redimatur, siquidem occulti latrocinii reus sit, secus autem si manifesti. At Bromptonus
Weregelthefait esse,
solutionem latronis evasi, id est, (Gallice)
Latronisenim, qui evaserat e carcere, pretium reddere tenebantur, qui ejus custodiam habebant, ut in voce Escapium observamus, proinde pretium illud fuerit
Weregeltthef,
Weregeldum latronis; est enim thef, latro. Quale autem in Scotia fuerit
Weregeldum, seu æstimatio furis, habes in Regiam Majestatem lib. 3. cap. 19 :
De unoquoque fure per totam Scotiam est Wergelt 30. vaccæ una juvenca, sive fuerit liber homo, sive servus.