wodan
Illi aiunt Deo suo Vodano, quem Mercurium vocant alii, se velle litare.Anonymus ibidem in Notis a Mabillonio laudatus :
Qui apud eos Vuotant vocatur ; Latini autem Martem illum appellant.
Woden vero, quem principalem Deum crediderunt et Angli, de quo originem duxerant, cui et quartam feriam consecraverant, hominem fuisse mortalem asseruit, et regem Saxonum, a quo plures nationes genus duxerant.Vide Bekker. in Mundo incantato lib. 1. cap. 2. pag. 18.
De quo Woden ortus est, a quo Angli feriam 6. Wodenis diem nuncupant.Ita etiam Willel. Malmesbur. de Gest. Regum Anglor. lib. 1. cap. 1. et Matthæus Westmonast. pag. 155. 1. edit.