About
Menu

yeraca

YERACA
, Hiera, compositionis medicinalis species. Lit. Joan. Presbyt. ad Emanuel. imper. ann. circ. 1165. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 21. col. 1 : Magnificentia mea eorum, quæ ad gaudia pertinent, copiam indigentiæ tuæ per apocrisiarios nostros largiflue transmittet. Accipe Yeracam in nomine meo, et utere tibi.
Yerre nostris alias, pro Lierre, Hedera. Hist. S. Germ. Prat. inter Instr. part. 2. pag. 149. col. 2 : Interdum quod erimus ad processionem, subeleemosynarius debet facere chorum juncari de Yerre, etc. Yeulage vero, Acclamatio, ut videtur, in Recognit. feud. MS. terræ de Bovincourt ann. 1269 : Et chil le sire de ledite ville arrive prisme en sedite ville, iront en devant les hommes et les fillettes en faisant et criant l'Yeulage, comme de droit est.

Saved

Recent