About Report a problem

Menu

zaba

ZABA
,
Zava
, Lorica. Gloss. Arabico-Lat. : Lorica, Zaba. Papias : Zaba, munimentum in prælio virorum fortium. Julianus Antecessor cap. 304. Zabas, sive loricas. Lexicon Gr. MS. Reg. cod. 2062 : Ζάβα, τὸ λωρίκιον. Ζαβαρεῖον, ἐν ᾧ αἱ ζάβαι. Quod vero ζαβαρεῖον dicitur, θήκαι et θηκάρια τῶν ζαβῶν sunt Leoni in Tact. cap. 6. § 22. ubi ex corio bubulo esse jubentur. Zabarum vero non semel meminit idem Leo ibidem cap. 6. § 22 : Ἔχειν δὲ δι᾽ ἕκαστον ἄνδρα ὅπλησιν τοιαύτην, Ζάβας τελείας μέχρι τοῦ ἀστραγάλου ἀνασυρομένας διὰ λωρίων καὶ κρικελλίων μετὰ τῶν θηκαρίων αὐτῶν. Adde § 3. 13. 17. 25. et cap. 7. § 73. Ζάβας ἤτοι λωρίκια. Occurrit etiam vox eadem in Nov. 85. et in Chronico Alexandrino pag. 782. Vide Scriverium ad Vegetium pag. 564. præter Rigaltium, et Glossar. med. Græcit. in Ζάβα.
Zava
, Idem quod Zaba. Lex Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9 : Partem aliquam Zavis vel loricis munitam. Ubi Fuero juzgo lib. 9. tit. 2. § 8 : Muestre los bien armados de lorigas, e pertuntes. Est igitur zava idem quod perpunctum, seu gambasium. Vide in his vocibus.
Sabea
, vel
Sabeum
, pro Zaba. Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 113 : Clerici....... si armis, sagis, vel Sabeis usi fuerint, deponantur.
Zabatus
. Papias : Cristatus, galeatus, i. Zabatus. Alibi : Zabatus, cristatus, galeatus. Ubi zabam pro galea aut casside videtur usurpasse : nisi per galeam intelligat loricam cucullatam, quæ et corpus et caput tegebat, uti legit Meursius in Gloss.

Saved

Recent