About Report a problem

Menu

zambilottus

ZAMBILOTTUS
, Pannus ex pilis camelorum confectus : ex Ital. Zambelotto, Gall. Camelot. Paulus Venetus lib. 1. cap. 64 : Fiunt quoque ibi Zambilotti optimi de pilis camelorum.
Zamellettus
. Joh. Demussis Chron. Placent. apud Murator. tom. 16. col. 581 : Et aliqua ex dictis indumentis sunt de veluto, vel de serico de grana, vel de alio colore, vel de Zamelletto.
Zamellotus
,
Zamelotus
. Idem Chronic. col. 580 : Et alium de Zamelloto undato, etc. Statuta Placent. lib. 6. fol. 81 : Item de aliquo mantello Zendalis seu Zameloti, etc.

Saved

Recent