zapa
Item. Statutum est quod omnes ferrarii facientes Zaponos ferreos equorum et asinorum, debeant habere tantummodo pro quolibet ferro bono et sufficienti seu Zapono, et pro ferratura unius ronceni et roncenæ, muli et mulæ magni corporis, solidos duos denarios novem, et de asinis et muletis parvis solidos duos, pro quolibet Zapono, et de asinis et somis parvis, solidum unum denarios novem, et de Zapa bovis, solidos quatuor et non plus.Vide Zapatura.
Item dixit quod vinea quæ fuit Marcoaldi et presbyteri Rolandi... est adId est, tantum vineæ, quantumxii. Zappas... Item dixit quod vinea quæ fuit presbyteri Rollandi de Cocone est de curia et est adv. Zappas.
Zappisseu ligonibus coli potest in anno. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1092 :
Et adduxerunt targias, et tabulas, et ostia domorum, Zapas, palleas, et multos mulos oneratos herbarum, quia volebant reimplere fossatum.Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 :
Habens Zappam in collo et panem illam in bisaciolis et flascum vini, quasi iret ad vineas videbatur.Anonymus in Annal. Mediol. tom. 16. col. 744 :
Habebat tria millia guastatorum cum Zappis et badilibus. Aratra, Zappæ, badilia, nec aliqua utensilia ad laborandum terras,in Statutis criminal. Riperiæ cap. 33. fol. 11. Vide Sapa 1. Hinc
zappaseu ligone fodere. Statuta Castri Redaldi fol. 22. v° :
Statuimus et ordinamus quod omnes mezadri et terzarini teneantur et debeant omnes arbores fructiferas Zapare ad pedem.Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 563 :
AnnuatimMirac. B. Simonis Eremitæ tom. 2. April. pag. 828 :(debet) operas tres, unam ad arandum, aliam ad metendum, tertiam ad Zappandum.
Juravit quod de anno proxime præterito de hebdomade sancta, eo existente in quodam campo ad Zappandum, etc.
Zappatore. Chron. Parmense ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 872 :
In publica concione more solito data fuerunt vexilla vexilliferis militum, et balestrariorum, et Zappatorum per dictum dominum Potestatem.Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 :
Habebant autem nuntium eorum fidum quendam nomine Johannem Maryonum virum Zappatorem et vilis conditionis.