zavalmedina
Prætor urbis, tametsi, ut ait Blanca, in Epist. dedicatoria ad Commentar. de Reb. Aragon. non omnino respondeat id muneris Prætori urbano
His ergo rebus compositis Alfonsus Rex novæ urbiVitalis Episcopus Oscensis, apud eumdem pag. 728 :(Cæsar-Augustæ) Magistratus urbanos præficiendos curavit, etc. Itaque Prætorem urbanum ordinariæ causarum cognitioni præfecit, quem ipso Arabico nomine retento, Zalmedinam vocari passus est.
Et ipsi Rici homines in sibi civitatibus assignatis, Zavalmedinas, et in villis Bajulos, quos sibi placuerint, debent ponere. Qui Zavalmedinæ et Bajuli teneant et regant curias ipsorum locorum pro Ricis hominibus prælibatis.Idem pag. 783 :
Sunt præterea officiales Domini Regis in prædictorum locorum singulis constituti, qui diversis nominibus appellantur. Quidam enim Zavalmedinæ, id est, Vicedomini civitatum ; zaval enim idem est, quod dominus, et medina idem, quod civitas, lingua Arabica ; a qua hoc vocabulum fuit sumptum.Vide
Cabet Medina.
Homines sui interfecerant quendam Sarracenum, ipsum scilicet Zahalmedina.
Mandamus itaque firmiter præcipientes Majori domus, senioribus, bajulis, vicariis, merinis, justitiis, Cahalmedinis, judicibus, etc.
Balivis, Justitiis, Merinis et Zafalmerinis, etc.Legendum enim
Zafalmetinis. Aliam Adelfonsi Imperatoris Hispaniæ æræ 1156. apud Anton.
Felix Chephalmedina. Consuetudines Barcinonæ MSS. :
Statuimus,... quod nullus Lesdarius, Pedagiarius, Pensator, Senior, Major domus, Repositarius, Merinus, Çalmedina, Justitia, vel Judex, etc.