About
Menu

Carpia

CARPIA
, Linamentum, seu linteum carptum quod vulneribus inditur, μοτός Græcis Medicis, vel τιλτὸς μοτός ; nostris, Charpie, vox Chirurgis nota. Gloss. Lat. Græc. : Carpia, ῥυπαρὸς πόκος, sordidum vellus. In supplemento Antiquarii legitur Carpies. Gloss. MSS. ad Alexandrum Iatrosophist. : Tilptalium, linteolum minutissime carminatum, sive Carpia. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 369. de modo usurar. pag. 881. et Octavium Ferrarium in Carpia.
Carpita
, Eadem notione. Regula Templariorum cap. 70 : Carpitam habeat in lecto, qui sacco, culcitra vel coopertorio carebit. Academicis Cruscanis Carpita, est un apparato di tavola vile, con posto di materie grosse di lana, e di pezze, di diversi colori. Ejusmodi olim fuisse Carmelitarum pallium, atque Carpitam pariter appellatum, ex Pseudo-Cyrillo et aliis, pluribus ostendit vir doctissimus Daniel Papebrochius ad 8. April. pag. 798. 799. Vide Cartica, et Carpita suo loco.
Carpeta
. Statuta Equitum Theutonic. art. 74. apud Raimundum Duellium lib. 2. Miscell. pag. 59 : Quilibet frater debet habere duplicia camisiarum .... saccum in quo dormit, Carpetam, lintheamen. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 275. ex Computo anni 1336 : Jacobo mercatori pro Carpetis quinque pro arnesio unc. ii. taren. xiii. Doctissimi Editores interpretantur arsenii tegumentum.
Carpetus
. Decem Carpettos, apud Rymer. tom. 11. pag. 378. col. 1. eadem, ut videtur, notione. Hic enim agitur de supellectili Collectoris Rom. Pontificis iter habentis in Anglia.

Saved

Recent