Dalmatica
Et cum seDalmatica exspoliasset(Cyprianus) et Diaconibus tradidisset, in linea stetit.
vestimentum in modum Crucis, habens in sinistra sui parte fimbrias, dextra iis carente : inconsutile, et cum largis manicis.His consentit Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico, ubi de Diaconis :
Stolam etiam super humerum sinistrum ferre, et induiDalmaticam vero in modum crucis factam docet præterea Missa Antiqua a Matthia Illyrico edita. Bruno Signiensis de Vestimentis Episcoporum :Dalmatica in solennibus, id est tunica amplis manicis.
RobertusDalmatica magis ad ornatum, quam ad significationem pertinere videtur, quæ etiam post alia indumenta inventa esse probatur. Fimbriæ tamen quæ inDalmatica a sinistro latere pendent, hujus vitæ impedimenta, et superfluitates, et sollicitudines significare possunt, quæ quoniam in altera vita non sunt, merito neque fimbriæ in dextro latere ponuntur, etc.
de FlamesbureCanonicus S. Victoris in Pœnitentiali :
Fimbriarum Dalmaticæ meminit Theodulfus Aurelian. in Parænesi ad Episcopos pag. 238 :Dalmatica etiam qua utuntur Levitæ, latitudine sui idem significat quod casula, caritatem ; per duas lineas coccineas, quibus ipsa ante et retro a summo usque deorsum decoratur, utriusque testamentum, prædicatio Dei et proximi dilectio figuratur. Duodecim fimbriæ linearum utrimque 12. ramos caritatis exprimunt, quos Apostolusenumerat, dicens, Caritas patiens est, benigna est, etc. Tertia linea quæ est inter duas, et tribus fimbriis ante et retro insignitur, caritatem fide S. Trinitatis condecoratam demonstrat. Per fimbrias in sinistro latere sollicitudo activæ vitæ circa plurima intelligitur. Dextrum latus, quod caret fimbriis, contemplatio cœlestium sine multitudine perturbationum significatur.
Neque alia est fimbria Dalmaticæ, a clavis purpureis. Glossæ Arabico-Lat. :Candida ut extensis niteat Dalmatica rugis, Fimbria neve erret huic sine lege levis.
Δαλματικὰς, εἴτ᾽ οὖν κολοβίωνας ἐκ πλατυσήμων διὰ πορφύρας ἀλουργοϋφεῖς κατασκευασμένας.Vide Amalar. lib. 2. de Eccl. offic. cap. 21. Rhabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 7. 20. Walafrid. Strab. lib. de Reb. Eccl. cap. 24. Petr. Dam. lib. de Dominus vobiscum cap. 17. Hug. a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 53. in Speculo Eccl. cap. 6. Honor. August. lib. 1. cap. 211. Innocent. III. lib. 1. Myster. Missæ cap. 40. 56. Jacob. Vitriac. in Hist. Occident. cap. 35. etc.
Dalmaticam usibus vestris misimus, ut quia Ecclesia vestra ab hac sede doctrinam fidei percepit, et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem honoris.Hanc sub planeta poni solitam scribit Joannes Diacon. in Vita S. Gregorii Magni lib. 4. cap. 83. 84.
DalmaticaDiaconorum vestis propria, uti supra innuimus. Amalarius in Eclogis de Officio Missæ :
Diaconi retro stant,... qui et ministrantes sunt in sancto altari, et Dalmaticas portant, quas solebat militaris usus portare.Herbertus lib. 2. de Miracul. cap. 9 :
Subdiacones tunicæ pretiosæ, Diacones Dalmaticæ fulgidæ decorabant, ipsosque Presbyteros planetæ olosericæ insigniter adornabant.Dalmatica tamen Diaconi non utebantur, nisi in majoribus festivitatibus, ut est in Concilio Salegunstadiensi cap. 2. et apud Gillebertum Lunicensem Episcopum. Porro Silvestri PP. institutio fuit,
ut Diaconi Dalmatica uterentur in Ecclesia, et pallio linostimo læva eorum tegeretur, ut auctor est Anastasius pag. 13. Diaconis vero videtur tribuere Ammianus lib. 14 :
Pectoralem tuniculam sine manicis textam.Unde diversa illa fuerit a Dalmatica manicata, quam
Chirodatamvocat Capitolinus, nostrique Diaconis adscribunt.
Dalmaticis tempore prandii et cœnæ utantur diacones, videlicet quando ad Sextam reficitur ; tempore jejuniorum planetis et casulis. Damaticle,in Invent. eccl. Camerac. ann. 1371.
Tuniques, Domatiques, in Charta dotat. capellar. de Blainvilla ann. 1335. ex Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 175.
Speciali quodam privilegio pallii usum ei permisit, et Diaconos ejus perinde, ut Romanæ Ecclesiæ Diaconos, Dalmaticis uti voluit.
cum sandaliis et Dalmatica missarum officia celebrare. Idem privilegium indultum Abbatibus Murbacensibus et aliis. Vide Alsatiam Diplomaticam num. 174. 346. sqq.
Nos Levitarum cuneus, nos illa Senatus Dalmaticas vestita togas.
Cappa Dalmatica, in libello de Fundat. Monast. Bigaugiensis pag. 255.
Dalmaticam albam holosericam pretiosis margaritis gemmisque distinctam, auream stolam margaritis quoque adornatam, cappam holosericam violacei coloris cui aurum in modum aquilæ intextum est, et amiculum rubei coloris contextum pari modo magna aurea aquila. Petrus Rex Aragon. in Chronico, quod ipse conscripsit, lib. 2. cap. 9. ubi de sua Coronatione :
E lendema mati, que fon diumenge, nos som appareillats hora del sol exit ab nostra Dalmatica, e ab aquall arreament quis pertany a Rey pendre Coronacio.Et lib. 3. cap. 16. de solenni in urbe Majorica processu :
E lo diumenge der lo matinos isquem de la Sacristia de la Seu, vestits e appareillats in sede Majestatis, ço es ab una camisa Romana d'un drap de seda primvert ab alcuns fullatges sens tos obres, et apres una Dalmatica de drap vermell historiat, ab obres d'aur, e ab fullatges, etc.Adde cap. 33. et Raym. Montanerium cap. 296.
Casulæ tres de pallio, capæix. Dalmatia quatuor de pallio.
Cum cappis absque Dalmatiis se congregaverunt in Ecclesia.
Delmatia, pro
Dalmatia, occurrit non semel in Nummis apud Aurel. Victorem in Augusto, Claudio, etc.
DALMA´TICAor DELMATICA (δαλματική, δελματική), a tunic furnished with long sleeves, full and flowing, introduced from Dalmatia (Isid. Or. 19.22). The name does not occur till the close of the 2nd century of the empire. This use of sleeves extending to the wrists was considered effeminate during the republic [TUNICA], and even under the empire attracted attention in the instance of Heliogabalus ( dalmaticatus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti, Lamprid. Heliog. 26). In this use of the dalmatic Heliogabalus was following the example of Commodus (Lamprid. Comm. 8; Capitol. Pertinax, 8, chiridotas Dalmatarum. The singiliones Dalmatarum in Treb. Poll. Claud. 17 may denote the same garment). From Diocletian's edict of A.D. 301 fixing the maximum (16-17), we learn that the dalmatic was then worn both by men and by women; that it was made both with and without purple stripes [CLAVUS LATUS, ANGUSTUS ]; sometimes it was woven with triple thread (τρίμιτος), sometimes of wool retaining the nap, sometimes of silk, sometimes of linen of various qualities and from various countries. In this edict and some other passages (Epiphan. Haer. 1.15, and later ecclesiastical writers), it appears to be identified with the colobion, which, however, was a sleeveless tunic (Serv. ad Verg. 9.616; Sozomen, 3.14), the dalmatic, on the contrary, having long sleeves. But, according to Waddington, the edict is here fixing the prices, not of the garments, but of the pieces of stuff from which they were made, and the same stuffs would naturally be used in making dalmatics and colobia.
For representations and a precise description of the garment we must turn to Christian sources. An illustration from a mosaic in the church of St. Vitalis at Ravenna has been given under CLAVUS(p. 455 b); and for a fuller account of the dalmatic as a church vestment, see Marriott (Vestiarium Christianum, p. lix) and Dict. of Christ. Ant. s. v.
[J.H.F]or Delmatĭca (δαλματική, δελματική). A tunic with long sleeves (Orig. xix. 22, 9), introduced at Rome in the second century A.D. It was made both with and without purple stripes, and was sometimes of wool and sometimes of silk. See Clavus Latus; Tunica.