About

Menu

nastaid

Could not find Nasta in Logeion dictionaries. Looking for closest alphabetic form.

NASTAID
. Lex Alem. tit. 56. § 2 : Liceat illi mulieri jurare per pectus suum, et dicat, Quod maritus meus mihi dedit in potestate, et ego possidere debeo. Hoc dicunt Alamanni Nastaid. Ubi Editio Heroldi habet Nasthait. Vox composita, ut volunt, ex Næst, sive Naest, hoc est, proximum, et aid, sive eed, i. juramentum ; quia, aiunt, nihil corde sive vita propius hominem tangit. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 906.
Aliam lectionem tum verbis legis, tum praxi forensi convenientiorem affert Schilterus, scilicet Nachschait, quod significat, inquit, donationem propter nuptias post pacta dotalia, durante matrimonio factam.

Saved

Recent