acannizare
Quicunque Acannizaverit vaccam vel bovem, si bos vel vacca fecerit damnum casu fortuito, dum Acannizatur, cujus est, amittat ipsum bovem vel vaccam, nisi Acannicetur causa nuptiarum. Picardi etiamnum dicunt
Acanner, cum aliquem convitiis incessunt. Quasi canem in aliquem concitare.
AccanareItalis est canes immittere ; at est etiam alia vox scilicet
Accannare, quæ iisdem sonat stimulis agitare, acutis cannis excitare, quod maxime apud Hispanos fieri solet, cum adversus tauros dimicare homines juvat. De hujusmodi festivis præliis quæ in nuptiis etiam fieri consueverunt, hic agi facile crederem ; ad quid enim illa exceptio,
nisi Acannicetur causa nuptiarum.
AcarnissarCathalanis