acoemeti
Per quemdam Monachum Achimitensem, etc.Meminit
Cyrilli Abbatis AcymetensisNicolaus I. PP. Epist. 10. ut Monasterii
Aquimiti, Gelasius PP. lib. adversus Nestorium et Eutychem. Codex Concilii Calchedonensis Bohierianus Act. 3 :
Omnis numerus non ascriptus est, neque in meo, neque in Acumensium Græco,apud Labbeum tom. 4. Conc. pag. 460. Rectius
Acumetensium, ut est in fine Act. 8. 9. 10. etc. Victor Tunnensis in Chron :
Et ipsa damnatio Acacio Constantinopolim, Legatis missis per Monachos Monasteriorum Achimitensium atque Dii, ingeritur.Rectius alio loco :
Primasius quoque Acœmetensi Monasterio relegatur.Nam dicti Græcis
καὶ τότε μὲν ὁ Θεῖος Α ᾽λέξανδρος πρὸς τῷ ἱερῷ οἴκῳ του μεγάλου ἐν Μάρτυσι Μηνᾷ τὴν ἄσκησιν ἐπιδείκνυτο. ϒ῞στερον δὲ καὶ πρὸς αὐτὸ τοῦ Πόντου στόματι σεμνὸν ἰδρύεται φροντιστήριον, ου δὲ καὶ νόμον εἰσάγει καινὸν μὲν, ἀλλὰ τὰ ἀπανταχοῦ κάλλιστον, μηδέποτε τῶν εἰς Θεὸν ὕμνων τὲ συνεχὲς διακόπτεσθαι, ἀλλὰ τῇ καταδιαχῇ τῶν λειτουργούντων ὑπαλλαγῇ τὴν ἀσίγητον καὶ ἄπαυστον τῷ Δεσπότῃ περιποιεῖσθαι δοξολογίαν.Florebat vero Alexander ann. Chr. 420. de quo etiam consulendus Anonymus in illius Vita cap. 5. apud Bollandum 15. Januar. Monasterii
Recte mihi videtur ut secundum plenissimam devotionem Domini Regis, et psallendi institutionibus, fiant novem Normæ ; id est, Granensis, Isiana, Jurensis, et Melvensis, et ceteræ, ut succedentes sibi in officiis Canonicis, id est, Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, et Vespertina, in hanc die noctuque indesinenter domino famulentur.Sed et ipse Dagobertus in Monasterio S. Dionysii a se constructo et fundato,
ordinem psallentium instar Monasterii Agaunensium, et S. Martini Turonensis, ut ibidem laus Dei perenniter haberetur, instituit, ut scribit Andreas Silvius in Chron. Marcianensi. Chronicon Divionense MS. de Monasterio S. Benigni :
Contulit Rex Guntrannus Deo et S. Benigno ad victum Monachorum etc. Insuper etiam instituit ut ad similitudinem Monasterii sanctorum Agaunensium, diu noctuque divinum persolveretur Officium.Idem de Luxoviensi Monasterio testatur S. Bernardus in Vita S. Malachiæ :
Ad has nostras Gallicanas partes S. Columbanus ascendens, Luxoviense construxit Monasterium, factus ibi in gentem magnam. Aiunt tam magnam fuisse, ut succedentibus sibi vicissim choris, continuarentur solennia divinorum, ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus.
Choros, ut vocabant, se se distribuerent, aut certe in varia Ecclesiæ Sacella,
Disciplinæ monasticæ rudimenta posuere in hoc CœnobioS. Althelmus de laude Virg. cap. 26.(Iliminensi) Monachi e S. Gallo acciti,... quorum numerus ad 150. excreverat : et ut seniorum traditione accepimus, tantus Deo militantium Fratrum exercitus in tres quinquagenas fuit distributus, ut uno exeunte quinquagenario Chorum, laboris, refectionis seu quietis gratia, continuo alius ad stativas vigilias succederet, adeoquo die ac nocte sine interpolatione suæ Deo laudes depromerentur.
Epitaphium Raimberti Episcopi Virdu nensis :In queis nempe decem monachorum millia florent, Cantibus assiduis, et Psalmis carmine crebro, etc.
Charta Pipini Reg. pro Monast. S. Dyonysii, apud Doubletum pag. 703 :Te veteres ponit structore, novosque resumit Hæc ædes mores, in qua noctuque diuque A monachis laudes divinæ vociferantur.
Ut sicut tempore antecessorum Regum ibidem in ipsa sancta Basilica psallentius per turmas fuit institutus, sicut Ordo sanctus edocet, die noctuque perenniter in ipso sancto loco celebraretur.Eadem ferme habentur in Præcepto Clodovæi Regis pro eodem Monasterio.
laudis perennisnomine agnoscunt Scriptores nostri.
Indeficiens psalmodia, in Vita S. Angilberti Abbatis Centulensis cap. 2. n. 16 :
Sic ad mensam, sic ad lectos, sic ad omnia omni tempore exibant,Adde vitam S. Madelgisili n. 13. de eodem Monast. Centulensi :(Monachi Centulenses) ut indeficiens psalmodia in Ecclesia Salvatoris omni tempore permaneret.
Ubi divinæ laudis sonus non desistit.Ita lucernas
Acœmetas, quod insomnes, et nunquam conniventes oculis, perpetuis se vigiliis exercerent.