adsessores
administrantium participesnuncupantur in l. unic. Cod. Theod. de
Provinc. rector.
Consiliarii,
domesticis, et
cancellariis judicum, et in Cod. Theod. lib. 1. tit. 12.
Assessores, qui consiliis propriis administratores juvare consueverunt.Spartian. in Alex. Severo :
Adsessoribus salaria instituit.Tantæ vero auctoritatis erant ii
Adsessores, ut ne ea abuti possint, in eadem provincia ultra quatuor menses remanere eis minime esset licitum, ex l. 10. Cod. ibid. Nedum autem acta publica transcriberent, imo ea subscribere iis non permittebatur, ut docet lex 2. ibidem.
Adsessoressibi seligebant Magistratus, ex institutione Augusti, ut discimus ex Dion. lib. 53. idque
Adscisceredicebatur. Cod. Theod. l. 1. ibid. :
Si quis judicum, vel civem provinciæ quam reget, vel certe peregrinum consiliarium sibi voluerit Adsciscere, etc.Vide Jac. Gothofred. ad leg. 50. Cod. Theod. tit. 1. pag. 275. et ad leg. 5. ibid.
de iis quæ administrantib. Calv. et Brisson. Lex jurid. De iis vero, qui apud nos
Assessoresvocantur, dicere supervacaneum foret.