About

aecherius

AECHERIUS
, vel
Æcherium
, Ager, campus, item Seges a Sax. Æcer, quod idem sonat, teste Somnero in hanc vocem. Charta Stephani Mutonis tenentis sigillum Ducis Bituric. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 436. ad annum 1362 : Cum pratis, pascuis, nemoribus, sauzetis, viveriis, Æcheriis, aquis, garenis, etc. Cave ne dicatur etiam pro Æquariis quæ sunt Equarum armenta. Vide Æquarium.
Mendum esse videtur pro Aquariis. Vide Aquarium.

Saved

Recent