About Report a problem

Menu

agitatores

AGITATORES
, Aurigæ, qui agitandi munus exercent in leg. 3. Cod. de Scenicis, qui equos curules in Circo agunt et agitant. Gloss. Gr. Lat ἐλάτης ἵππων, Agitator. Gloss. Lat. Gr. Auriga, Agitator, ἡνίοχος, ἐλάτης, Ita emendo, pro agitur. Lamprid. in Commodo : Voluit etiam in Circo quadrigas Agitare. In Cursibus publicis animalia publica fuste Agitari vetantur in leg. 1. C. de Cursu publico. Recensentur autem agitatores, ut et pantomimi et histriones, inter viles personas ac inhonestas, in leg. 4. C. de Spectaculis. Atque apud Romanos ex eo erant numero servorum, e quibus dominus non voluptatem solum, sed et lucrum facere. operas illorum locando, consueverat. Proinde ii sunt, de quibus hæc habet Concilium Arelatense I. sub Silvestro PP. can. 4 : De Agitatoribus, qui fideles sunt, placuit eos, quandiu Agitant, a communione separari. Eadem statuuntur in Concil. Arelat. II. ann. 452. can. 20. ubi Agitatores, sive Theatrici, dicuntur. Capit. 3. Caroli M. incerti ann. cap. 1. et lib. 7. cap. 105. novæ Edit. 142 : Nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines... necarent, nec Agitatores sanguinum fierent, etc. Agitatores autem ideo proscribuntur, quod plerique ex iis magicis artibus uti crederentur, ut adversariorum suorum equos in certamine frangerent et impedirent, sicque palmam consequerentur : quod ex leg. 9. Cod. de Malefic. colligitur, præterea ex S. Hieronymo in Vita S. Hilarionis, Ammiano lib. 26. et ex Senatore lib. 3. Epist. 51. Agitatorum quoque meminit Paulus Jurisconsultus lib. 43. FF. de Action. emt.

Saved

Recent