agminales
D. de Muneribus et onerib. :
Patrimoniorum munera duplicia sunt : nam quædam ex his muneribus, possessionibus, sive patrimoniis indicuntur, veluti Agminales Equi, vel mulæ, et angariæ atque veredi.In Leg. 4. et 6. Cod. Theod. de Cursu publico,
Agminales seu paraveredidicuntur, ita ut
agminalesiidem sint qui
paraveredi. Agminalesautem vocatos probabile est, quod gregatim,
agminatim, prope civitates nutrirentur et haberentur ad cursus publicos.